vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi
Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus
vestris hodie discite ea et opere conplete
Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb
non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui
inpraesentiarum sumus et vivimus
facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore
illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et
non ascendistis in montem et ait
ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo
servitutis
non habebis deos alienos in conspectu meo
non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in
caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur
in aquis sub terra
non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus
Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in
tertiam et quartam generationem his qui oderunt me
et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et
custodientibus praecepta mea
non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit
inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit
observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit
tibi Dominus Deus tuus
sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non
facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus
et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus
qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua
sicut et tu
memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te
inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco
praecepit tibi ut observares diem sabbati
honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus
Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi
non occides
neque moechaberis
furtumque non facies
nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non
servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae
illius sunt
haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem
vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce
magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis
lapideis quas tradidit mihi
vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et
montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes
tribuum et maiores natu atque dixistis
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et
magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et
probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim
audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de
medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus
noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum
populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti
quis det talem eos habere mentem ut timeant me et
custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis
et filiis eorum in sempiternum
vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et
caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in
terra quam dabo illis in possessionem
custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus
vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram
sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis
ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra
possessionis vestrae